History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Etenim et impunitas iis fore videbatur, partim quidem, quod in aestimanda Atheniensium potentia tanto magis falsi erant, quanto illa major postea apparuit, partim vero, quod incerta voluntate magis, quam certa providentia judicarent, ut solent homines id quod cupiunt, inconsiderata spe amplecti, quod vero non cupiunt, judicii licentia rejicere.
Praeterea quod Athenienses cladem in Boeotia recens accepissent et quod Brasidas verbis ad animos hominum alliciendos appositis uteretur, nec vera referret, ut Athenienses secum apud Nisaeam, ubi suum exercitum solum haberet, non ausi sint confligere, fiduciam sumebant, nec quemquam contra se venturum credebant.
Sed id quod maximum erat, propter rerum novarum studium, quod in praesentia voluptatem afferre solet, et quod tunc primum Lacedaemo-' niorum toto animo bello intentorum experimentum essent facturi, ad quodvis discrimen adeundum erant parati.