History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ad eum defecit Myrcinus civitas Edonensis, Pittaco Edonorum Rege a Goaxis liberis et Brauroe ipsius uxore caeso, nec multo post et Galepsus et (Esyme; sunt autem istae Thasiorum coloniae. Perdiccas autem, qui statim post Amphipolin captam aderat, Brasidam in his rebus constituendis adjuvabat.

Amphipoli autem capta, Athenienses magnus terror incessit, praesertim quod haec civitas ipsis esset perutilis , tum propter materiam ad naves aedificandas aptam, quae illinc mittebatur, tum propter pecuniarum reditum, tum etiam quod ad Strymonem quidem usque Thessalis deducentibus accessus Lacedaemoniis adversus socios suos patefactus esset; jam vero si illi pontem in sua potestate non haberent, quod et a superiore pontis parte ingens lon-geque patens fluminis palus esset, et illa pars, quae Eionem spectabat, classe sua servaretur, illos haudquaquam ulte- ' rius progredi posse; tunc vero jam hoc quoque illis facile arbitrabantur factum esse.