History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quare quum illi, qui cum Brasida sentiebant, jam vel palam affirmarent ®quas esse conditjones, postquam animadverterunt ipsam quoque plebem mutasse sententiam, neque Atheniensium duci, qui aderat, aures amplius praebere, facta est conventio , et Brasidam receperunt iis conditionibus, quas per praeconem edixerat.

Atque illi quidem hoc modo urbem dediderunt, Thucydides vero ejusque naves eodem dic sero Eionem appulerunt.

Et Amphipolin quidem Brasidas modo occupaverat, Eionem vero quin occuparet, per unam duntaxat noctem stetit; nisi 'enim naves ad opem ei ferendam celeriter venissent, simul atque dies illuxisset, in ejus potestatem redacta esset.