History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Brasidas, metuens et naves e Thaso auxilio venientes, et audiens, Thucydidem in illa Thraciae parte secturas aureas et officinas aurarias possidere, atque hinc opibus valere inter primores eorum, qui continentem iucolebant, studiose agebat, ut urbem, si posset, anticiparet, ne, si ille eo perveniret, plebs Amphipolitana sperans ipsum et e mari et ex Thracia auxiliis coactis se conservaturum, jam sese dedere recusaret.

Quare deditionis conditiones modicas offerebat, edicto per praeconem in haec verba facto, ut Amphipolitanorum et Atheniensium, qui in urbe essent, quisquis vellet, pari similique civitatis jure fruens,rin suis bonis maneret; qui vero nollet, is abiret suas fortunas exportans intra quinque dies.

Plebs vero, hoc audito, magis aliquanto animo alienata est, praesertim quod Atheniensium quidem in urbe habitantium exiguus esset numerus, major vero pars esset turba promisca. Atque etiam multi intus erant propinqui illorum, qui extra capti erant, et pro metu suo edictum «equum esse existimabant, Athenienses quidem, quod illinc exire vehementer cuperent, tum quia non paria pericula sibi imminere ducebant, tum etiam quia auxilium sibi non celeriter latum iri putabant; cetera vero multitudo, quod aequabili civitatis jure non privarentur, et quod praeter opinionem periculo liberarentur.

Quare quum illi, qui cum Brasida sentiebant, jam vel palam affirmarent ®quas esse conditjones, postquam animadverterunt ipsam quoque plebem mutasse sententiam, neque Atheniensium duci, qui aderat, aures amplius praebere, facta est conventio , et Brasidam receperunt iis conditionibus, quas per praeconem edixerat.

Atque illi quidem hoc modo urbem dediderunt, Thucydides vero ejusque naves eodem dic sero Eionem appulerunt.