History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui vero proditoribus erant adversarii, numero majore valentes adeo ut non statim urbis portae aperirentur, nuntios miserunt cum Eude duce, qui ab Atheniensibus missus ad urbis praesidium apud ipsos erat, ad alterum copiarum in Thracia ducem Thucydidem Olori filium, qui haec conscripsit, in Thaso agentem, (est autem insula Pariorum colonia, ab Amphipoli distans fere dimidia diei navigatione) rogantes, ut opem sibi ferret.

Ille vero hac re audita, celeritate adhibita cum septem navibus, quae forte aderant, avehebatur et volebat potissimum quidem Amphipolin, antequam ulla deditio fieret, sin minus, Eio-nem certe praeoccupare.

Interea vero Brasidas, metuens et naves e Thaso auxilio venientes, et audiens, Thucydidem in illa Thraciae parte secturas aureas et officinas aurarias possidere, atque hinc opibus valere inter primores eorum, qui continentem iucolebant, studiose agebat, ut urbem, si posset, anticiparet, ne, si ille eo perveniret, plebs Amphipolitana sperans ipsum et e mari et ex Thracia auxiliis coactis se conservaturum, jam sese dedere recusaret.

Quare deditionis conditiones modicas offerebat, edicto per praeconem in haec verba facto, ut Amphipolitanorum et Atheniensium, qui in urbe essent, quisquis vellet, pari similique civitatis jure fruens,rin suis bonis maneret; qui vero nollet, is abiret suas fortunas exportans intra quinque dies.