History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Coelum autem erat turbidum , et subningebat; quo etiam luhentius iter fecit, quod eos, qui Amphipoli erant, praeter proditores, latere vellet.
Nam in ea erant quum Argiliorum nonnulli coloni (Argilii autem sunt Andriorum coloni), tum etiam alii, qui proditionis hujus erant socii, partim quidem a Perdicca, partim vero a Chalcidensibus inducti.
Sed potissimum Argilii, qui et proxime habitabant, et Atheniensibus semper erant suspecti, et huic urbi insidiantes, postquam occasio oblata est et Brasidas advenit, et multo ante jam egerunt cum iis ex se, qui illic cives erant, ut urbs dederetur, et tunc urbe eum receperunt, et illa nocte defectione ab Atheniensibus facta, Brasidae copias ante lucem ad fluvii pontem deduxerunt.
Urbs autem inde distat amplius, quam transitus, * nec muri erant eo deducti, quemadmodum nunc, sed quoddam modicum praesidium ibi collocatum erat. Quod cum facile Brasidas reppulisset, simul proditionis, simul tempestatis , simul etiam adventus repentini beneficio, pontem trapsiit, et Amphipolitanorum res, quae extra urbem erant, per totam illam regionem statim in suam potestatem redegit.