History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem decimo septimo die a pugna commissa Delium captum esset, et caduceator Atheniensis rerum gestarum prorsus ignarus non mullo post iterum venisset caesorum causa, Boeoti eos reddiderunt, nec amplius idem quod ante responderunt.

In illa autem pugna perierunt ex Boeotis quidem paulo pauciores quam quingenti, ex Atheniensibus vero paulo pauciores quam mille, et Hippocrates eorum imperator; levis armaturae autem et lixarum magnus numerus.

Post hanc pugnam etiam Demosthenes paulo post, quum ipsi tunc, ut dixi, de Sipharum proditione res non successisset, cum Acarnanum et Agraeorum exercitu et Atheniensium quadringentis gravis armaturae militibus, quos in sua classe habebat, egressus est in agrum Sicyonium .

Et priusquam omnes ejus naves eo appulissent, Sicyonii ad sua tutanda celeriter profecti, eos, qui in terram egressi erant, fugaverunt et ad naves usque perse-

189
cuti sunt, et eorum alios interfecerunt, alios vivos ceperunt. Et tropaeo erecto caesos suis pace sequestra reddiderunt.

Sub eosdem dies,quibus res ad Delium gesi* sunt, Sitalces etiam Odrysarum rex, quum bellum TribaOis in tulisset, et proelio victus esset, excessit vita. Seuthes vero Sparadoci filius, qui erat ipsius ex fratre nepos, Odrysarum, et ceterae Thraciae, cui et ille imperaverat regnum obtinuit.

Eadem hieme Brasidas cum sociis, quos habebat in Thracia, Amphipoli ad Strymonem fluvium sitae, Atheniensium coloniae, bellum intulit.

Hunc autem locum, in quo nunc urbs est sita, primum quidem et Aristagoras Milesius, quum regem Dareum fugeret, colonia deducta condere temptavit, sed ab Edonis expulsus est; deinde vero et Athenienses duobus et (riginta post annis huc missis decem millibus incolarum, tum suorum tum aliorum, quotquot ire voluerant, qui apud Drabescum a Thracibus interfecti sunt.

Rursus ethun Athenienses undetricesimo anno eo profecti Hagnone Niciae filio coloniae duce emisso, expulsis Edonis hanc urbem condiderunt, quae prius Novem viae vocabantur.

Eione autem ut belli sede proficiscebantur, quam ipsi maritimum emporium in fluvii ostio situm tenebant, quinque et viginti stadiis distans ab urbe, quae nunc est, quam Hagno vocavit Amphipolin, quod quum a Strymone allueretur ab utroque latere, muro longo a fluvio ad fluvium ducto, quia ab eo tota cingebatur, circumseptam, et ad mare versus et ad continentem conspicuam condidit.