History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quare difficultates istorum nostrae paucitati pares esse duco, et simul vestram esse statuo, qui Athenienses estis, et qui experientia novistis, nauticum in alios exscensum si quis resistat, nec gravi fluctuum illisorum strepitu et minaci navium incurrentium impetu territus recedat, non facile posse per vim perfici, ut nunc ipsi quoque persistatis, atque arcentes hostem ad ipsum littoris salebrosi dorsum et vos ipsos et locum conservetis. »
Tali oratione quum Demosthenes Athenienses adhortatus esset, illi majorem fiduciam animo conceperunt, et quum ad ipsum mare descendissent, ibi aciem instruxerunt.
Lacedaemonii vero, motis castris et terrestri exercitu et simul navibus numero XLIII munitiones oppugnabant; il lorum autem classis praefectus erat Trasymelidas Crateeidis filius, Spartanus. Oppugnabat airtem ab ea parte, qua Demostlienes sperabat;
atque Athenienses quidem u trin-que et a terra et a mari hostem propulsabant Illi vero classem partiti, cum exiguo navium numero, quod cum