History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem suorum militum cadavera fide publica interposita ab stolis accepissent, et Naupactum rediissent, postea cum navibus Athenas profecti sunt. Demosthenes vero apud Naupactum et in illius regionis locis remansit, quod ob res a se gestas Athenienses formidaret.

Per eadem tempora etiam Athenienses, qui circa Siciliam erant, quum in Locridem navigassent, in quodam exscensu e navibus in terram facto, Locros, qui loco auxilium ferebant, superarunt, et praesidium quoddam ceperunt , quod situm erat ad flumen Halecem.