History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Perierunt autem quum ex sociis
141
multi, tum etiam ex ipsorum Atheniensium militibus gravis armaturae circiter centum et ferme viginli. Atque tot quidem numero et in eodem ai tatis flore constituti hi facile prae-stantissimi viri in hoc bello ex Atheniensium civitate perierunt; periit etiam alter ex ducibus Procles. Quum autem suorum militum cadavera fide publica interposita ab stolis accepissent, et Naupactum rediissent, postea cum navibus Athenas profecti sunt. Demosthenes vero apud Naupactum et in illius regionis locis remansit, quod ob res a se gestas Athenienses formidaret.
Per eadem tempora etiam Athenienses, qui circa Siciliam erant, quum in Locridem navigassent, in quodam exscensu e navibus in terram facto, Locros, qui loco auxilium ferebant, superarunt, et praesidium quoddam ceperunt , quod situm erat ad flumen Halecem.