History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Perierunt autem quum ex sociis

141
multi, tum etiam ex ipsorum Atheniensium militibus gravis armaturae circiter centum et ferme viginli. Atque tot quidem numero et in eodem ai tatis flore constituti hi facile prae-stantissimi viri in hoc bello ex Atheniensium civitate perierunt; periit etiam alter ex ducibus Procles.

Quum autem suorum militum cadavera fide publica interposita ab stolis accepissent, et Naupactum rediissent, postea cum navibus Athenas profecti sunt. Demosthenes vero apud Naupactum et in illius regionis locis remansit, quod ob res a se gestas Athenienses formidaret.

Per eadem tempora etiam Athenienses, qui circa Siciliam erant, quum in Locridem navigassent, in quodam exscensu e navibus in terram facto, Locros, qui loco auxilium ferebant, superarunt, et praesidium quoddam ceperunt , quod situm erat ad flumen Halecem.

Eadem aestate, iCtoli, qui jam antea Corinthum et La-cedaemonem legatos praemiserant Tolophum Ophionensem et Boriadem Eurytanem et Tisandrum Apodotum, impetrant, ut sibi copias ad Naupactum mitterent, propter Athenienses eo accersitos.

Atque miserunt Lacedaemonii sub autumnum tria millia gravis armaturae sociorum. Horum in numero fuerunt quingenti ex Heraclea urbe in agro Trachinio tunc recens condita; praeerat autem copiis Eurylochus Spartanus, eumque Macarius et Menedaeus Spartani comitabantur.

Exercitu autem Delphos coacto Eurylochus caduceatorem ad Locros Ozolas praemisit; per illorum enim regionem ad Naupactum iter erat; et simul eos ab Atheniensium societate abducere volebat

Adjuvabant autem eum maxime ex Locris Ampbissenses, quia propter Phocensium odium sibi timebant; et quum ipsi primi dedissent obsides, reliquos etiam ad idem faciendum induxerunt, qui liostilis e xercitus adventum metuebant, et primum quidem finitimos sibi Myonenses (hac enim ager Locrensis aditum habet difficillimum), deinde Ipnenses et Messapios ctTritaeenses et Chalaeos et Tolophonios et Hessios et (Eanthenses; hi etiam ad eandem expeditionem simul proficiscebantur. Olpaei vero obsides quidem dederunt, sed militiam non item sequebantur, et Hyaei obsides non dederunt, priusquam vicus eorum nomine Polis ab hostibus est captus.