History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed Demosthenes hoc ipso tempore verbis Messeniorum adductus est, ut crederet e dignitate sua esse, tanto exercitu coacto, iEtolis bellum inferre, quod et Naupacto hostes essent, et si hos superasset, reliquas quoque civitates, quas in illis Epiri partibus erant, in Atheniensium potestatem facile redacturum.
iEtolorum enim gentem magnam illam quidem, et bellicosam esse; quia tamen in vicis nullo muro cinctis, iisque longo intervallo inter se distantibus habitaret, et levi armatura uteretur, eam non difficulter ab eo subigi posse demonstrabant, antequam copias contra ipsum cogerent.
Suadebant autem, ut primum quidem invaderet Apodotos, deinde vero Ophionenses, post hos Eurytanes, quae est maxima iEtolorum pars; sermone autem utuntur perquam intellectu difficili, et carnibus crudis vescuntur, ut dicitur; bis enim captis ceteros etiam populos deditionem facile facturos.