History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses autem, quum haec urbs colonis undique coactis conderetur, primum quidem timuerunt, hanc-que potissimum adversus Euboeam condi putarunt, quod illinc ad Cenaeum Euboeae promontorium brevis est tnge-ctus. Postea vero praeter opinionem res iis cessit; nihil enim iis mali inde evenit.

Cujus rei haec fuit causa : etenim et Thessali, quorum in potestate erant regiones illae, et prope quorum agrum condebatur, veriti, ne praepotentes accolas haberent, assiduo bello novos colonos premebant, donec eos attritos in paucissimos redegerunt, quamvis initio permulti fuissent (quilibet enim hanc urbem, quam Lacedaemonii conderent, stabilem fore sperans, eo confidenter ibat);

verum tamen maxime vel ipsorum Lacedaemoniorum magistratus, qui illuc proficiscebantur, res corrum-

139
pebant et urbem infrequentem reddiderunt, quod plurimos deterruerunt, asperius, et nonnullis in rebus non honeste imperio suo utentes; quamobrem populi finitimi facilius eos jam superabant.

Eadem aestate et sub idem tempus, quo A thenien-ses in Melo detinebantur, ilii quoque Athenienses, qui cum triginta navibus circa Peloponnesum erant, primum quidem ad Ellomenum Leucadiae quosdam cx praesidiariis per insidias interfecerunt; deinde vero cum majore classis apparatu et cum omnibus Acarnanibus, qui cum universis copiis, exceptis (Eniadis, eos comitabantur, praeterea cum Zacynthiis et Cephalleniis et quindecim Corcyraeorum navibus adversus Leucadem iverunt.

Atque Leucadii quidem, quum eorum ager tam extra isthmum vastaretur, quam intra , ubi et ipsa Leucas est sita et Apollinis templum, ob militum multitudinem necessario quiescebant; Acarnanes vgro exigebant a Demosthene Atheniensium duce, ut eos circumvallaret, rati et facile urbem expugnari posse, seque civitate sibi semper inimica liberatum iri.

Sed Demosthenes hoc ipso tempore verbis Messeniorum adductus est, ut crederet e dignitate sua esse, tanto exercitu coacto, iEtolis bellum inferre, quod et Naupacto hostes essent, et si hos superasset, reliquas quoque civitates, quas in illis Epiri partibus erant, in Atheniensium potestatem facile redacturum.