History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem eo pervenissent, urbem a fundamentis de-nuo excitatam muro cinxerunt, quae nunc Heraclea vocatur, quadraginta ferme stadiorum spatio a Thermopylis, et viginti a mari distans. Navaliaque praeparaverunt, eaque juxta Thermopylas ad ipsas earum angustias facere coeperunt, ut ea facile tueri possent.
Athenienses autem, quum haec urbs colonis undique coactis conderetur, primum quidem timuerunt, hanc-que potissimum adversus Euboeam condi putarunt, quod illinc ad Cenaeum Euboeae promontorium brevis est tnge-ctus. Postea vero praeter opinionem res iis cessit; nihil enim iis mali inde evenit.
Cujus rei haec fuit causa : etenim et Thessali, quorum in potestate erant regiones illae, et prope quorum agrum condebatur, veriti, ne praepotentes accolas haberent, assiduo bello novos colonos premebant, donec eos attritos in paucissimos redegerunt, quamvis initio permulti fuissent (quilibet enim hanc urbem, quam Lacedaemonii conderent, stabilem fore sperans, eo confidenter ibat);