History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum enim jam Charceades Atheniensium dux a Syracusanis in proelio caesas esset, Laches totum classis imperium penes se habens, cum sociis Mylis Messeniorum oppido bellum intulit. Mylis autem praesidio erant duae Messeniorum tribus, quae alicubi etiam insidias struxerant Atheniensium militibus e navibus egressis.
Sed Athenienses eorumque socii illos, qui hi insidiis collocati erant, in fugam vertunt multosque caedunt; et munitionem adorti eos compositione facta et arcem dedere et secum adversus Messanam militare coegerunt.
Et postea Messenii, quum Athenienses eorumque socii eos invasissent, ipsi quoque deditionem fecerunt, datis obsi-dibus, ceterisque fidei pignoribus praebitis.