History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses vero vastato illorum agro, quum illae se dedere nollent, Rhegium redierunt. Atque haec hiems finiebatur, et quintus annus hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
Sequente vero aestate Peloponnesii eorumque
Per haec tempora terrae motibus Euboeam apud Orobias agitantibus, mare ab ca; quae tunc erat tellus, magno cum fluctuum impetu veniens, quandam urbis partem invasit atque partim quidem terram demersit, partim rursus recessit, et quod antea tellus erat, id nunc est mare; hominesque perdidit, quotquot in editiora loca ocius cursu se conferre non poterant.
Huic autem similis alluvio exstitit circa Atalantam insulam apud Locros Opuntios, quae ab Atheniensium castello partem abstraxit, et duarum navium, quae subductae erant, alteram diffregit.