History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Incolunt eas autem Liparaei, qui sunt Cnidiorum coloni. Atque habitant in una ex istis insulis non magna, qu;u Lipara voratur; reliquas autem hinc proficiscentes colunt, Didymeo scilicet et Strongylen et Hieram.
Homines autem, qui sunt in illa regione, Vulcanum in Hiera fabrilem artem exercere putant, quia noctu quidem magnum ignem, inter-diu vero fumum emittere cernitur. H® autem insulse sila* sunt e regione agri Siculorum et Messeniorum, eranlque Syracusanorum sociae.
Athenienses vero vastato illorum agro, quum illae se dedere nollent, Rhegium redierunt. Atque haec hiems finiebatur, et quintus annus hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
Sequente vero aestate Peloponnesii eorumque