History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum igitur Rhegium Italiae appulissent, cum sociis bellum gerere coeperunt. Atque haec aestas finiebatur.
At hieme insequente morbus Athenienses iterum invasit, qui nullo quidem tempore omnino desierat, sed tamen quaedam ejus quiescentis intermissio facta erat.
Quum autem eos rursus est aggressus, non minus anno integro est immoratus, prius vero vel per biennium, adeo ut nihil fuerit, quod Atheniensium magis vires afflixerit;
nam ex militibus gravis armaturae obierunt non pauciores quam quatuor millia et quadringeuti, et ex equitibus Ire· centi; ceterae vero turbae numerus iniri non potest.