History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Corcyraeorum exsules (nam ad quingentos illorum evaserant) occupatis quibusdam munitionibus, quae in continente erant, suo ulteriore agro potili sunt, atque inde erumpentes populabantur agros illorum, qui erant in insula, magnisque detrimentis eos afficiebant, et in urbe fames ingens est exorta.

lidem etiam legatos de suo reditu Lacedaemonem et Corinthum mittebant; et quum nihil proficerent, postea paratis navibus et militibus auxiliariis io insulam trajecerunt, numero universi circiter sexcenti,

atque navibus incensis , ut nulla spes alia relinqueretur quam agri occupandi, montem Istonen conscenderunt, et munitione illic exstructa,

136
eos, qui in urbe erant, gravissime vexabant, agroque potiebantur.

Hac eadem aestate extrema Athenienses viginti naves in Siciliam miserunt, et Lachetem Melanopi, et Cha-roeadam Euphileti filium harum praefectos.