History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Horum autem omnium causa fuit principatus propter avaritiam et ambitionem quaesitus; et, id quod ex his causis, quum etiam in aemulationem adducuntur, nascitur, alacre animorum studium. Nam singularum civitatum principes, honesto et specioso utrique nomine, civilem populi mquabilitatera vel moderatam optimatum dominationem anteponentes, rempublicam quum verbo quidem curarent, tanquam suorum certaminum praemium sibi proponebant, omni autem modo contendentes, ut alii superarent alios, atrocissima quaeque facinora sunt ausi, et pcenas etiam majores exigebant, non eas in tantum sibi proponentes, quantum *quitas et utilitas publica postulabat, sed usque eo, dum in quaque re alterutris volupe esset, terminum proferentes, et vel iniquis suffragiis damnando , vel manu potentiam sibi parantes, ad praesentis contentionis libidinem explendam erant parati. Itaque neutri religionis observantia utebantur; sed si quibus accidisset, i ut sibi aliquo facinore invidiam contraherent, ob speciosam
Adeo omne malarum artium genus in Graecia passim propter seditiones exstitit, et simplicitas, cujus ipsa generositas est maxime particeps, per irrisionem funditus est deleta; perfide autem se ponere mentis cogitatione inter se adversarios, multum prae valuit;
neque enim ut inter se conciliarentur, aut oratio ulla satis firma aut jusjurandum formidabile erat, sed quum (adversus has res) omnes invicti essent, ratiocinatione sua pro eo, quod certi nihil sperari posset , illud potius prospiciebant, quomodo malum impendens vitarent, quam, ut cuiquam fiderent, adduci poterant.
Et qui prudentia minus valebant, plerumque superiores erant; quod enim et propter suam consilii inopiam et adversariorum prudentiam metuerent, ne vel illorum eloquentia superarentur, vel propter illorum ingenii versutiam praverte* rentur insidiis prjores appetiti, audacter ad quaelibet facinora suscipienda ferebantur.