History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed plerique supplicum, qui verbis illorum adduci non potuerant, quum viderent ea, quae gerebantur, ibidem in templo se mutuo interfecerunt; et nonnulli eorum ex arboribus se suspendebant, alii vero, quo quisque poterat, mortis genere peribant.

Et per septem dies, per quos Eurymedon cum sexaginta navibus eo profectus, ibi mansit, Corcyraei eos interfecerunt, quos inimicos esse ducebant, crimine quidem arcessentes eos, qui popularem statum everterent, sed nonnulli etiam ob inimicitias privatas interfecti sunt, alii etiam propter pecunias iis debitas ab iis, qui eas acceperant;

omnisque mortis species visebatur, et quemadmodum in hujusmodi rerum statu solet accidere, nihil erat, quod non contingeret, atque eo etiam amplius. Etenim pater filium occidit, et homines a templis abstrahebantur, et prope ipsa caedebantur; quinetiam nonnulli muro circumsepti in Bacchi templo perierunt.

Adeo in saevum erupit seditio, idque visa est etiam magis, propterea quod haec fere prima exstitit;

nam postea quidem propemodum vel universa, paene dicam, Graecia commota est, quum ubique discordiae essent inter plebis patronos, qui Athenienses, et optimates, qui Lacedaemonios accersere volebant, et in pace quidem nullam speciosam causam haberent, nec ad ipsos accersen-dos adeo prompti essent; bello vero coorto utrisque, qui rerum novarum erant cupidi, facile dabatur facultas accer-sendi socios auxiliares, ut simul et adversam factionem opprimerent , et exinde potentiam sibimet compararent.

Atque multae et graves calamitates inter seditionem civitatibus acciderunt, quae quidem accidere solent, et semper accident, quoad eadem hominum natura erit, sed tamen

134
potius et sedatiores et genere diversae, pront singul* rerum fortuiucque mutationes incedant. Nam in pace quidem et rerum secundarum affluentia quum ipsae civi lates, tum etiam homines privati mentes habent meliores, quod non in necessitates animo suo adversas incidunt; bellum vero, subducens paulatim rerum copiam, quae ad quotidianum vita: usum sunt necessariae, violentus est magister, et ad pr®-sentium rerum similitudinem affectus plurimorum eflingit.

Civitates igitur seditionibus agitabantur, et ubi id forte serius fiebat, ea quae alibi jam accidisse fama acceperant, longe superabant immoderato studio nova consilia reppe-riendi eximia inimicorum circumveniendorum solertia et inaudito suppliciorum genere.