History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hi vero se subducere coeperunt, jam in puppim remigantes; et simul etiam volebant, Corcyraeorum naves ante refugere quam maxime, dum ipsi et lente retrocederent, et hostes sibi oppositi esseut.

Hoc igitur navale proebum hoc modo gestum sub solis occasum finiebatur,

et Corcyraei, veriti, ne hostes ut victores infesta classe contra se ad urbem venirent, aut ex insula eos, qui ibi depositi erant, exportarent, aut abud quidpiam novi molirentur, illos ex insula in Junonis templum rursus reportarunt, et urbem custodiebant.

Hostes vero, quamvis navali proelio superiores essent, ad urbem tamen accedere non sunt ausi, sed cum tredecim Corcyraeorum navibus, quas ceperant, in continentem navigarunt, unde venerant