History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Animadversoque Peloponnesii tumultu cum viginti quidem navibus se Corcyraeis opposuerunt, tum reliquis vero duodecim Atticis navibus, quarum duae erant Salaminia et Paralus.

Atque Corcyraei quidem, quia male navibusque raris impetum faciebant, in sua acie graviter laborabant; Athenienses vero, quia multitudinem metuebant, et ne circumvenirentur, in naves contra se instructas non quidem universas nec media acie impetum faciebant, sed in extremum cornu irruentes, unam navem demergunt. Postea vero illis in orbem instructis hostem circumeuntes turbare conabantur.