History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum ipsorum naves dispersae ad liostes accederent, duae quidem protinus ad eos transfugerunt; qui vero in abis vehebantur, inter se proehabantur; nibil autem ordine bebat.
Animadversoque Peloponnesii tumultu cum viginti quidem navibus se Corcyraeis opposuerunt, tum reliquis vero duodecim Atticis navibus, quarum duae erant Salaminia et Paralus.
Atque Corcyraei quidem, quia male navibusque raris impetum faciebant, in sua acie graviter laborabant; Athenienses vero, quia multitudinem metuebant, et ne circumvenirentur, in naves contra se instructas non quidem universas nec media acie impetum faciebant, sed in extremum cornu irruentes, unam navem demergunt. Postea vero illis in orbem instructis hostem circumeuntes turbare conabantur.