History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Nicostratus eos illinc excitabat et consolabatur. Sed, cum iis persuadere non posset, populus, armis hac de causa sumptis, quod existimaret, eos nihil sani in animo habere» qui propter suam diffidentiam cum Nicostrato navigare nollent, et eorum arma ex aedibus absportavit, et nonnullos ipsorum, in quos inciderat, interfecisset, nisi Nicostratus impedivisset.
Reliqui vero cum haec fieri viderent, ad Junonis templum supplices consederunt fueruntque non
Quum autem seditio in hoc statu esset, quart quintove die, postquam isti in insulam transportati erant tres et quinquaginta Peloponnesiorum naves ex Cyllene ubi, post reditum ex Ionia, stationem habebant, advene runt; bis autem praeerat Alcidas, ut et prius; et Brasida consiliorum socius cum eo navigabat. Quum autem appu lissent ad Sybota portum, qui est in continente, primo di lueulo adversus Corcyram navigarunt
Corcyraei vero magno cum tumultu, quum rei urbanas, tum etiam classis bostilis adventum formidantes, sexaginta naves simul instruebant, et prout unamquamque rebus omnibus ad proelium committendum neces sariis explebant, eam adversus hostem emittebant, Athenienses quum iis suaderent, ut se primos exire sinerent, ipsi vero postea cum tota classe simul subsequerentur.