History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ille quidem hoc concessit; hi vero suos adversarios delegerunt, quos naves conscendere jusserunt. Qui veriti, ne Athenas mitterentur, ad Dioscurorum fanum supplices consederunt.
At Nicostratus eos illinc excitabat et consolabatur. Sed, cum iis persuadere non posset, populus, armis hac de causa sumptis, quod existimaret, eos nihil sani in animo habere» qui propter suam diffidentiam cum Nicostrato navigare nollent, et eorum arma ex aedibus absportavit, et nonnullos ipsorum, in quos inciderat, interfecisset, nisi Nicostratus impedivisset.
Reliqui vero cum haec fieri viderent, ad Junonis templum supplices consederunt fueruntque non
132
pauciores quadringentis. Populus vero, veritus ne qm novi molirentur, verbis adductos illinc excitavit, et in ii sulam Junonis templo praejacentem transportavit, et qiw ad vitam sustentandam erant necessaria, illuc ad eos tram mittebat.