History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ille quidem hoc concessit; hi vero suos adversarios delegerunt, quos naves conscendere jusserunt. Qui veriti, ne Athenas mitterentur, ad Dioscurorum fanum supplices consederunt.

At Nicostratus eos illinc excitabat et consolabatur. Sed, cum iis persuadere non posset, populus, armis hac de causa sumptis, quod existimaret, eos nihil sani in animo habere» qui propter suam diffidentiam cum Nicostrato navigare nollent, et eorum arma ex aedibus absportavit, et nonnullos ipsorum, in quos inciderat, interfecisset, nisi Nicostratus impedivisset.