History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Uno autem die inteijecto pugna rursus est commissa, et plebs vicit, quod et locorum munitione et hominum numero superior erat; mulieres etiam eos fortiter adjuverunt, hostem tegulis e summis aedium culminibus ferientes, et supra sexum suum tumultum sustinentes.
Facta autem sub crepusculum vespertinum fuga, optimates veriti, ne plebs primo statim clamore, navalibus polere-tur impetu facto et se ipsos interficeret, aedes, quae in foro circumcirca erant, et pauperum habitationes, nequa' illinc in se fieret impressio, incendunt, neque suis, neque alienis parcentes; quamobrem et multa mercatorum bona cremata sunt, et paulum abfuit, quin urbs tota periret, si ventus ingruisset, qui flammam in ipsam sparsisset
Atque illi quidem, facto pugnandi fine, quieti utrique noctem illam dispositis custodiis transegerunt, et Corinthiaca navis, quia plebs vicerat, clam discedebat, et militum auxiliarium plerique clam in continentem transverti eunt.
Sequente vero die Nicostratus, Diitrephis filius, Atheniensium dux, cum duodecim navibus et quingentis gravis armaturas militibus Messeniis, Naupacto ad opem ferendam venit; et de compositione inter illos facienda agere coepit, illisque persuasit, ut inter eos conveniret, ut decem quidem liomines, qui praecipui malorum auctores fuerant, in judicium vocarent, qui diutius ibi non manserunt, reliqui vero Corcyram incolerent icto inter se foedere, itemque cum Atheniensibus, ut eosdem hostes et amicos ducerent.
Atque ille quidem his rebus gestis discessurus erat; sed plebis principes ei persuaserunt, ut sibi quinque de suis navibus relinqueret, ut adversarii minus se commoverent; se vero totidem naves civibus suis im pietas cum eo missuros esse.
Atque ille quidem hoc concessit; hi vero suos adversarios delegerunt, quos naves conscendere jusserunt. Qui veriti, ne Athenas mitterentur, ad Dioscurorum fanum supplices consederunt.