History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autemJegatiAthenas pervenissent, Athenienses quum eos, ut res novas molientes, tum etiam alios,
Interea vero Corcyraei, qui reipublicm principes erant, Corinthiae triremis et Spartanae legationis adventu, plebem adoriuntur, pugnaque commissa vicerunt.
Sed noctis interventu plebs quidem in arcem et editiora urbis loca confugii, ibique castra frequens posuit, et Hyl-laicum portum tenebat; illi vero forum occuparunt, ubi eorum plerique habitabant, et portum, qui in forum et in continentem spectat.
Postridie vero leve certamen inter se missilibus commiserunt, et circa agros utrique nuntios mittebant, servitia solicitanlee, spe libertatis proposita, et plebi quidem servitiorum multitudo se sociam adjungebat, alteris vero octingenti milites ex continente subsidio venerunt.
Uno autem die inteijecto pugna rursus est commissa, et plebs vicit, quod et locorum munitione et hominum numero superior erat; mulieres etiam eos fortiter adjuverunt, hostem tegulis e summis aedium culminibus ferientes, et supra sexum suum tumultum sustinentes.