History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quumque illi judicio mulctati essent, et ad templa consedissent supplices propter mulcfce magnitudinem , ut, compositione facta, certis pensionibus mulctam irrogatam persolverent, Pithias (erat enim et senator) Corcyraeis persuasit, ut lege in eos agerent.
Illi verof quum propter hanc legem curia prohiberentur, et simul etiam audirent, Pithiam, quamdiu senator esset, multitudini persuasurum, ut eosdem amicos liostesque duceret, quos Athenienses, facta conjuratorum manu, cura pugionibus in senatum ex improviso irrumpunt, et quum ipsum Pithiam, tum etiam alios tam senatorum quam privatorum hominum ad sexaginta interficiunt. Pauci vero quidam, qui cum Pithia sentiebant, ad Atticam triremem, quae adhuc aderat, confugerunt.