History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam Corcyraei discordiis intestinis laborare coeperunt, ex quo illi, qui in prodiis navalibus circa Epidamnum capti erant t ad ipsos redierant, a Corinthiis dimissi, verbo quidem, talentis octingentis redempti, datis fidejussoribus hospitibus suis publicis; re vero ipsa, quod adducti erant, ut Corinthiis Corcyram adjungerent. Hi autem hoc agebant singulos cives solicitanles, ut civitatem ad defectionem ab Atheniensibus faciendam impellerent

Et quum Attica navis, item et Corinthia venisset, utraque legatos vehens, quumque ventum esset in colloquium, Corcyraei decreverunt, ut Atheniensibus quidem, ex pacto socii, Peloponnesiis vero, quemadmodum et prius, amici essent.