History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Necarunt autem ipsorum quidem Plataeensium non pauciores ducentis, Atheniensium vero viginti et quinque, qui una pbsessi erant; foeminas autem in servitutem abduxerunt.
Urbem vero Thebani Megarensibus quibusdam, qui propter seditionem domo profugerant, et Plataeensibus, qui supererant, quique secum son-serant, per annum circiter dederunt incolendam; postea vero quum eam totam funditus evertissent, prope Junonis templum exstruxerunt deversorium quoquoversus ducenum pedum, domiciliis infra supraque circumdatum, et tectis et januis ipsis Plataeensium usi eunt et e reliqua supellectile, quae in moenibus erat, aenea et ferrea, lectos construxerunt, quos Junoni consecrarunt, templumque lapideum centum pedum eidem aedificarunt. Agrum vero publicatum et ad decem annop locatum Thebani colebant.
Propemodum autein vel per omnia in Plataeensium rebus Lacedaemonii ita fuerunt aversi Thebanorum gratia, quod ipsos in bello, quod tum modo oriebatur, sibi utiles fore putarent.
lies igitur, quae ad Plataeam gestae sunt, nonagesimo tertio anno a societate cum Atheniensibus inita hunc exitum habuerunt.
Quadraginta vero Peloponnesiorum naves, quae Lesbiis subsidio profectae erant, quum, ut supra dixi, per pe-