History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Necarunt autem ipsorum quidem Plataeensium non pauciores ducentis, Atheniensium vero viginti et quinque, qui una pbsessi erant; foeminas autem in servitutem abduxerunt.

Urbem vero Thebani Megarensibus quibusdam, qui propter seditionem domo profugerant, et Plataeensibus, qui supererant, quique secum son-serant, per annum circiter dederunt incolendam; postea vero quum eam totam funditus evertissent, prope Junonis templum exstruxerunt deversorium quoquoversus ducenum pedum, domiciliis infra supraque circumdatum, et tectis et januis ipsis Plataeensium usi eunt et e reliqua supellectile, quae in moenibus erat, aenea et ferrea, lectos construxerunt, quos Junoni consecrarunt, templumque lapideum centum pedum eidem aedificarunt. Agrum vero publicatum et ad decem annop locatum Thebani colebant.