History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ita quum tres insignes injurias exiguo temporis intervallo nobis feceritis, quando et foederis pacta fregistis, et cives nostros postea trucidastis, et de illis non occidendis, si ab omni rerum vestrarum, qine in agris erant, maleficio temperaremus, fiduciam nostram fefellistis, tamen dicitis, nos jura violasse, vos vero dignos esse censetis, qui nullas poenas luatis.
Sed profecto non ita erit, si modo isti rectam sententiam tulerint; sed horum omnium scelerum causa puniemini.
«c Atque haec, o Lacedaemonii, ideo persecuti sumus, quum vestra tum nostra causa, ut vos quidem in-telligatis, hos a vobis juste damnatum iri, nos vero, religiosius etiam ultionem nos exercuisse,
et ne priscas illorum virtutes, si modo aliquae fuerunt, audientes frangamini, quas illis quidem praesidium afferre oportet, qui patiuntur injuriam, iis vero, qui facinus aliquod turpe faciunt, duplam poenam, quia contra, quam iis convenit, peccant. Neque lamentis ac miseratione quicquam proficiant , implorantes per patrum vestrorum sepulcra, suamque solitudinem.
Nos enim contra ostendimus, noslram juventutem, quae ab istis trucidata est, mala longe graviora passam, cujus patres partim, dum Boeotiam ad vos adducunt, ad Coroneam obierunt, partim vero in senio deserti et familiae desolatae vos precibus multo justioribus obsecrant, ut de istis supplicium sumatis.