History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod igitur nos inviti cum Medis et vos volentes cum Atheniensibus sensimus, de eo hoc modo vobis respondemus;
« quas vero novissime vobis injurias factas dicitis (nos enim stantibus adhuc foederibus, et sacro mensis die
Si «nim nos ipsi et ad vestram urbem profecti vos oppugnaseemus, et agrum vastassemus more hostili, injuriam profecto vobis fecissemus; sin vero vestrae civitatis quum opibus tum genere viri primarii, qui vos et ab externa societate avertere, et ad patria omnium Boeotorum jura reducere volebant, sua sponte nos accersiverunt, quid tandem injuriae facimus? Qui enim ducunt, potius peccant, quam qui sequuntur.
Sed nec illi, ut nostra fert opinio^peccarunt, nec nos; quum enim cives essent, ut vos, et longe majores opes periculis objicerent, eo quod suae urbis portas aperuerunt, et in suam urbem nos amice, non hostiliter introduxerunt, volebant eos, qui de vobis improbiores erant, non amplius etiam pejores fieri, et illos, qui meliores erant, quae merebantur obtinere, quum quasi publici quidam moderatores essent animi vestri, et civitatem civibus non orbarent, sed in pristinam cum necessariis gratiam reducerent, nulliusque inimicitias sed omnium pariter societatem vobis conciliarent.