History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et dictitatis, turpe fuisse, bene de vobis meri* tos prodere; imo vero longe turpius et iniquius erat, universos Graecos, cum quibus jurejurando adhibito societatem feceratis, quam solos Athenienses prodere, quum hi quidem Graeciam in servitutem redigebant, illi vero eam in libertatem vindicabant.

Atque non parem, nec dedecoris expertem gratiam iis retulistis; vos enim, ut dicitis, eos ascivistis, quod injuriam pateremini; sed iisdem in injuria aliis facienda vos socios praestitistis. Atqui turpe potius est, parem gratiam non referre, quam referre eam, quae juste quidem contracta est, sed tamen injuste refertur.

« Atque planum fecistis, vos ne tunc quidem Graecorum causa solos a Medis non stetisse, sed, quia ne Athenienses quidem ab illis steterant, vos vero, cum illis quidem eadem facere velle, his vero contraria.

Nunc tamen postulatis, ut ea vobis prosint, quae aliorum causa fortiter egistis. Sed hoc non est aequum, sed quemadmodum Athenienses elegistis, sic etiam una cum illis certate,

neque societatis tunc factae jus proferte, quasi nunc ob eam servari vos oporteat. Eam enim deseruistis, ejusque jure violato quum yEginetas tum etiam nonnullos alios ex illis, qui-buscum foedus ac societatem interposito jurejurando feceratis, potius una cum Atheniensibus in servitutem redigebatis quam id impediebatis, idque neque inviti et leges salvas * habentes quas adhuc habetis, neque, sicutinos,ab ullo coacti. Atque novissimam adhortationem, qua antequam circumvallaremini, ad pacem invitabamini, ut neutris opem ferretis, admittere nolebatis.

Quos igitur omnes Graeci odiis prosequantur justius, quam vos, qui in illorum perniciem strenui esse studuistis? Et praeclara illa facinora, quao · quondam a vobis edita gloriamini, ad vos non pertinere, nunc demonstrastis, sed quae vestrum ingenium semper expetebat , eorum nunc convicti estis ad verum; Athenienses enim iniquum iter ingressos secuti estis.

Quod igitur nos inviti cum Medis et vos volentes cum Atheniensibus sensimus, de eo hoc modo vobis respondemus;