History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Postquam vero barbarus in Graeciam venit, aiunt se solos ex omnibus Boeotis cum Medis non sensisse, atque hoc potissimum nomine quum ipsi gloriantur, tum nobis conviciantur.
Nos vero fatemur quidem, illos cum Medis non sensisse, quia nec Athenienses, verum quum postea Athenienses eadem ratione adversus Graecos irent, soloe eos rursus ex omnibus Boeotis cum Atheniensibus sensisse dicimus.
Atque considerate, in quo reipublicae genere utrique nostrum versantes hoc fecerint. Nam nostra quidem civitas tunc neque legitimo paucorum dominatu, neque populari statu gubernabatur, sed id quod legibus et rectae rationi maxime contrarium est, et quod ad tyrannidem proxime accedit, paucorum virorum potentia reipublicae gubernacula tenebat
Atque, hi quia speraverant fore, ut suas opes longe firmius fundatas retinerent, si Medi vicissent, vi plebem coercentes, illos acciverunt; et universa dvilae, quum sui juris non erat, hoc fecit, nec decet ei exprobrare ea, quae non salvis legibus peccavit.
At postquam et Medus discessit et leges recepit, considerare oportet, quum postea Athenienses grassacri coepissent, et