History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Nunquam a vobis postulassemus, ut nobis dicendi potestatem faceretis, si et illi breviter ad interrogata respondissent, nec in nos conversi crimina nobis objecissent, nec de se ipsis extra propositum et simul in iis, qu» nequaquam crimini data sunt, mulla defensione usi essent et multa laudatione eorum, quae nemo vituperavit Nunc autem oportet nos ad alia respondere, alia vero coarguere, ut neque nostra improbitas, neque ipsorum gloria ipsis prosit, sed audita de utrisque veritate judicium faciatis.