History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Thebani vero quum alias multas iqjurias nobis intulerunt, tum postremum hoc quale sit, ipsi nobiscum scitis, eaque horum, quae patimur, est causa.

Quum enim pacis tempore et ipsis etiam feriis menstruis urbem nostram occuparent, eos merito ulti sumus secundum legem ab omnibus receptam, quae fas esse praecipit, hostem, qui nos invadit, propulsare; et illorum gratia nunc iniquum sil nos plecti.

Nam si ex praesenti utilitate vestra et ex hostili illorum odio de jure statuetis, ejus, quod rectum est, non veros vos judices esse,'sed utilitati potius servire apparebit.

Quod si nunc isti vobis utiles videntur esse, profecto nos ceterique Graeci tunc, quum in majori periculo eratis constituti, vobis multo magis utiles exstitimus. Vos enim nunc quidem alios invaditis formidolosi; sed illo tempore , quo barbarus jugum servitutis omnibus Graecis imponebat, isti cum barbaro erant.