History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam, quamvis in locis mediterraneis habitaremus, tamen navale proelium ad Artemisium commisimus, et quum in agro nostro pugna commissa est, in ea vobis Pausaniaeque adfuimus; et si qua alia res per id tempus periculum Graecis minaretur, omnium participes supra vires exstitimus.

Vobis etiam, Lacedaemonii, privatim, quum maximus terror Spartam circumstetit, post terrae motum, quo tempore Helotes defectione a vobis facta in Ithomen se receperant, tertiam nostrae civitatis partem auxilio misimus; quarum rerum memoriam vos deponere non decet.

« Atque in veteribus quidem et maximis rebus tales nos praestare non dubitavimus; postea vero facti sumus hostes. Sed vos in culpa fuistis; quum enim a vobis peteremus, ut in vestram societatem nos reciperetis, tum quum Thebani vim nobis intulerant, nos rejecistis, et imperabatis, ut ad Athenienses nos converteremus, quod illi quidem essent vicini, vos vero in loco valde remoto habitaretis.

In bello* tamen nullam insignem injuriam a nobis accepistis, nec accepturi eratis.