History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero, quum petissent, ut suam causam oratione prolixiore sibi agere liceret, responderunt, suaeque causae patronos constituentes Astymachum Asopolai, et Laconem Aimnesti filium, cui publicum erat cum Lacedaemoniis hospitium, atque in medium progressi in hunemodum verba fecerunL
« Urbis deditionem, 0 Lacedaemonii, vestra aequitate freti fecimus, non existimantes, nos tale judicium subituros, sed legibus magis conveniens aliquod fore sperantes; et conditionem nobis oblatam accepimus, ut non
Nunc vero veremur, ne in utroque simul falsi simus; nam et de capite nostro ultimoque supplicio certamen esse merito suspicamur, et vos ne judices non utrique parti aequi existalis, conjecturam inde facientes, tum quia nulla accusatio ante facta est, cui respondendum esset (sed ipsi dicendi potestatem poposcimus ), tum etiam quia vestra interrogatio perbrevis est, ad quam si vera respondeamus, in contraria vertuntur, sin falsa, mendacii facile argui possumus.
Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset.