History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias autem volebat, ut Athenienses illinc breviore loci spatio, nonaulehi a Budoroaut Salamine, hostes navium statione posita observarent, et Peloponnesii ne clam eruptiones illinc facerent vel triremibus, quemadmodum ante fecerant, Tei praedonibus emissis, simul etiam ne quid Megarensibus importaretur.

Quum igitur ab ea parte primum, quae Nisaeam spectat, duas turres prominentes machinis e mari expugnasset, liberamque ibi inter insulam coniinentemque navigationem reddidisset, ab ea quoque continentis parte, qua ponte in vado exstructo auxilium insulae a continente non ita multum distanti ferri poterat, munitionibus eam intersepsit.

Quum autem hoc opus intra paucos dies confecissent, postea in ipsa quoque insula castello et praesidio relicto cum exercitu domum rediit.

Per eadem autem hujus aestatis tempora Plataeenses quoque, quod nullum commeatum amplius haberent, nec obsidionem diutius fere possent, hunc in modum compositione facta Peloponnesiis se dediderunt.

Oppugnaverant urbis muros, illi vero ipsos propulsare non poterant. Quare dux Lacedaemonius quum eorum imbecillitatem cognovisset, per vim quidem eos capere noluit (hoc enim a Lacedaemoniorum magistratibus ei erat interdictum, ut, si fadus aliquando cum Atheniensibus fieret, et utrique loca bello capta, quae in sua potestate haberent, reddenda consentirent, Platsea ne inter reddenda esset, quod ipsi sua sponte se dedidissent), sed caduceatorem ad eos misit, qui diceret, nunquid se et urbem ultro Lacedaemoniis dedere , eorumque judicio stare vellent, et se de sontibus supplicium sumere, praeter jus vero de nullo.

Atque tantum quidem caduceator dixit; illi vero (jam enim in extrema imbecillitate constitati erant) urbem ipsis dediderunt. Peloponnesii vero Plataeenses per aliquot dies aluerunt, donec Lacedaemone quinque judices advenerunt.

Quum autem illi adessent, nullam quidem accusationem iis proposuerunt, sed accersitos boc tantum inlerro* gabant, nunquid in praesenti bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti essent.