History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Oppidis etiam in continente sitis, quotquot Mytilenaei in sua potestate habebant, Athenienses potiti sunt, quae postea Atheniensium imperio parebant. Et apud Lesbum quidem ita res gestae sunt.

Eadem autem aestate post receptam Lesbum Athenienses, duce Nicia, Nicerati filio, adversus Minoam insulam Megaris adjacentem profecti sunt; utebantur autem ea Megarenses, turri ibi exstructa, pro propugnaculo.