History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nunc enim plebs in omnibus civitatibus est vobis benevola, et aut non deficil cum nobilibus, aut, si deficere cogatur, statim luec illis
121
hostis adest, qui defecerunt, et vos adversariae civitatis multitudinem vestri studiosam habentes ad bellum pergitis. Sin vero Mytilenaeorum plebem occidetis, quae neque defectionis particeps fuit, et, postquam armorum potita est, urbem ultro tradidit, primum quidem injuste facietis, quia bene de vobis meritos occidetis, deinde vero exemplum constituetis, quod homines potentes maxime cupiunt; nam quum civitates ad defectionem impellunt, plebem statim sociam habebunt, quia vos eandem poenam omnibus pariter, tam illis, qui deliquerint, quam illis, qui non deliquerint, propositam esse prius demonstraveritis.