History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atqui liberos homines non quum deficiunt, acriter punire oportet, sed antequam defecerint, eos diligenter custodire, et antevertere, ut ne in cogitationem quidem hujus rei veniant, et, si eos in nostram potestatem redegerimus, delicti culpam quam paucissimis tribuere.
« Vos autem considerate, quantopere hac etiam re peccaturi sitis, si Cleoni assentiamini.
Nunc enim plebs in omnibus civitatibus est vobis benevola, et aut non deficil cum nobilibus, aut, si deficere cogatur, statim luec illis
Sin vero Mytilenaeorum plebem occidetis, quae neque defectionis particeps fuit, et, postquam armorum potita est, urbem ultro tradidit, primum quidem injuste facietis, quia bene de vobis meritos occidetis, deinde vero exemplum constituetis, quod homines potentes maxime cupiunt; nam quum civitates ad defectionem impellunt, plebem statim sociam habebunt, quia vos eandem poenam omnibus pariter, tam illis, qui deliquerint, quam illis, qui non deliquerint, propositam esse prius demonstraveritis.