History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et nobis quomodo detrimento non erit, quando propter sublatam compositionis facienda; spem in longam obsidionem sumptus facere cogimur, et, si urbem capiamus, profligatam recipimus, et vectigalibus, quae ex ea percipimus, in posterum privamur? Atqui hac ipsa re adversus hostes valemus.
Quapropter nobis non est committendum, ut eo, quod illorum, qui deliquerunt, judices sumus severi, detrimentum potius capiamus, quam videndum, quonam modo moderata punitione civitatibus validis a pecuniarum quidem vi in posterum uti possimus, neque existimandum legum atrocitate custodiam eorum agendam esse, sed actionum nostrarum accurata sobrietate.
Cujus rei nunccontra-rium facientes, si quem liberum hominem et invitum alterius imperio parentem, qui ideo, ut par est, ad libertatem defecerit, subegerimus, eum atrocibus suppliciis afficiendum censemus.
Atqui liberos homines non quum deficiunt, acriter punire oportet, sed antequam defecerint, eos diligenter custodire, et antevertere, ut ne in cogitationem quidem hujus rei veniant, et, si eos in nostram potestatem redegerimus, delicti culpam quam paucissimis tribuere.
« Vos autem considerate, quantopere hac etiam re peccaturi sitis, si Cleoni assentiamini.
Nunc enim plebs in omnibus civitatibus est vobis benevola, et aut non deficil cum nobilibus, aut, si deficere cogatur, statim luec illis