History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Considerate enim, quod sic quidem, si qua civitas, quae defectionem fecerit, intelligat, sibi rem non successuram, veniet ad compositionem, dum adhuc habet, unde impensas restituere et tributum in posterum persolvere possit; at illo modo quam tandem fore putatis, quae non melius, quam nunc illa, se instruat, et diuturnam obsidionem ad extremum usque perlatura sit, si idem valet, sero et cito compositionem facere ?
Et nobis quomodo detrimento non erit, quando propter sublatam compositionis facienda; spem in longam obsidionem sumptus facere cogimur, et, si urbem capiamus, profligatam recipimus, et vectigalibus, quae ex ea percipimus, in posterum privamur? Atqui hac ipsa re adversus hostes valemus.