History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Aut igitur aliquis terror hoc vehementior est excogitandus, aut ne iste quidem coercet, sed vel paupertas, quae audaciam ex necessitate prajbet, vel potentia, quae ex petulantia et superbia pluris habendi cupiditatem, vel aliae sortes pro alTectu hominum, ut in quaque intolerabilis aliqua vis vehementior dominatur, abripiunt in pericula.
Et spes et amor praeter cetera omnia, hic quidem praeiens, illa vero subsequens, itemque hic rei aggrediendae rationem excogitans, ilia fortunae facilem successum suggerens, plurimum nocent, et quamvis sub aspectum minime cadant, majorem tamen vim habent, quam mala, quae cernuntur.
Et praeter ista ipsius quoque fortunae non minores partes sunt in efferendis animis. Nam ex inopinato nonnunquam adstans aliquem vel infirmioribus opibus instructum adducit ad periclitandum, et magis etiam civitates, quanto de majoribus rebus periculum est, de libertate aut de imperio in alios obtinendo, et quia cum universis singuli temere de se plus axjuo sentiunt.
Denique ut rem paucis complectar, hoc fieri non potest, et magnae est stultitiae, si quis existimat, si humana natura feratur cum magno animi impetu ad aliquid agendum, se aliquam rationem habere, qua eam avertat aut legum vi aut aliquo alio terrore.
« Quare non oportet nos neque mortis poena, lan-quam locuplete fidejussore fretos, minus recte de Mytilenaeis statuere, neque omnem spem tollere illis, qui defecerint, fore, ut eorum poenitentiae aliquis locus detur, et tempore quam brevissimo peccatum ipsis, eluere liceat.