History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et civitas defectionem faciens qu» unquam exstitit, qu» justo minorem se ipsa existimans habere apparatum vel suum vel socialem, hoc aggredi auderet ?
Omnibus enim natura insitum est, et privatim et publice, ut peccent, nec ulla lex est, qu» ab hoc prohibere valeat, siquidem homines per omnia poenarum genera iverunt, eas paulatim augentes, si forte ita a facinorosis minus l»derentur. Et verisimile est
Aut igitur aliquis terror hoc vehementior est excogitandus, aut ne iste quidem coercet, sed vel paupertas, quae audaciam ex necessitate prajbet, vel potentia, quae ex petulantia et superbia pluris habendi cupiditatem, vel aliae sortes pro alTectu hominum, ut in quaque intolerabilis aliqua vis vehementior dominatur, abripiunt in pericula.
Et spes et amor praeter cetera omnia, hic quidem praeiens, illa vero subsequens, itemque hic rei aggrediendae rationem excogitans, ilia fortunae facilem successum suggerens, plurimum nocent, et quamvis sub aspectum minime cadant, majorem tamen vim habent, quam mala, quae cernuntur.
Et praeter ista ipsius quoque fortunae non minores partes sunt in efferendis animis. Nam ex inopinato nonnunquam adstans aliquem vel infirmioribus opibus instructum adducit ad periclitandum, et magis etiam civitates, quanto de majoribus rebus periculum est, de libertate aut de imperio in alios obtinendo, et quia cum universis singuli temere de se plus axjuo sentiunt.