History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Cleo quidem haec dixit. Post eum vero Diodotus Eucratis filius, qui et in superiore concione maxime erat adversatus, ne Mytilenaei necarentur, tunc etiam in medium progressus haec verba fecit.

« Neque illos, qui de Mytilenaeis iterum ad consilium retulerunt, reprehendo, neque illos, qui maximis de rebus saepius consultari vetant, laudo, sed credo Irae duo bonae consultationi maxime contraria esse, celeritatem et iram, quorum alterum quidem cum amentia conjunctum esse solet, alterum vero cum imperitia et consilii tenuitate.

Et qui orationem rerum agendarum magistram esse contentiose negat, aut amens est, aut privatim aliquid ipsius interest; amens quidem, si olla alia ratione res futuras et non manifestas declarari posse putat; interest vero ipsius, si cupiens aliquid turpe persuadere, pulchre quidem dicere posse de eo, quod est turpe, non putet, posse vero pulchre calumniatum perterrefacere ot eos, qui contra dicturi, et eos qui audituri sunt.

Illi vero sunt molestissimi, qui ultro etiam ob pecuniam criminantur aliquam ostentandi ingenii orationem exhiberi. Si enim imperitiam objicerent, is, qui rem persuadere non potuisset, imperitus potius quam injustus habitus discederet; sed si injustitia objiciatur, et si causam obtinuit, est suspectus, et si id non perfecit, non solum imperitus, sed etiam injustus existimatur.